- TURCOPULI
- TURCOPULIapud Guil. Tyrium, l. 1. c. 7. alibique, milites sunt seu equites levis armaturae, vel nutriti apud Turcos, vel ex matre Christiana et patre Turco prognati, unde nomen. Τουρκόπουλος enim Graecis recentioribus Turci filium notat. His Alexium Imperatorem aliosque Principes in bellis usos, observant Scriptores Byzantini. Hinc Turcopolarius, qui militibus his conductitiis praeerat, dignitas in Aula Cypri Regum, de cuius officio vide Steph. Lusinianum, Histor. Cypr. Statuta Ordin. Hospitalis S. Ioannis Hierosolym. tit. 10. §. 25. 26. et Dominic. Macrum, Hierolex ubi hodieque in Insul. Melita Turcopolos appellari equitum Praefectos, adnotat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.